Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “Hic erat cum Iesu Nazareno!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “Tu es Rex Iudaeorum?”. Dixit autem Iesus: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 18)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)