Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 16)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
Et confestim accedens ad Iesum dixit: “Ave, Rabbi!” et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)