Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. (Liber Psalmorum 121, 2)
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. (Liber Psalmorum 123, 2)
Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. (Liber Psalmorum 129, 3)
speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 130, 7)
Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 131, 1)
Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam”. (Liber Psalmorum 132, 12)
semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, (Liber Psalmorum 139, 3)
Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas (Liber Psalmorum 139, 23)
Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. (Liber Psalmorum 140, 6)
Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)
Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. (Liber Psalmorum 141, 4)
Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. (Liber Psalmorum 141, 5)