Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)

  • Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)

  • Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. (Actus Apostolorum 22, 10)

  • Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari”. (Actus Apostolorum 23, 11)

  • Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)

  • Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. (Epistula ad Romanos 9, 28)

  • Et sicut praedixit Isaias: “Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus”. (Epistula ad Romanos 9, 29)

  • Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)

  • non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina