Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)

  • dicentes: “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. (Evangelium secundum Lucam 24, 34)

  • Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)

  • Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)

  • Respondit Thomas et dixit ei: “Dominus meus et Deus meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)

  • Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Dicit eis Iesus: “Venite, prandete”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “Tu quis es?”, scientes quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)

  • Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)

  • Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)

  • vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. (Actus Apostolorum 2, 39)

  • collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)

  • Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina