Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris. (Liber Proverbiorum 3, 26)
Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: (Liber Proverbiorum 6, 16)
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; (Liber Proverbiorum 8, 22)
Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet. (Liber Proverbiorum 10, 3)
Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae. (Liber Proverbiorum 15, 25)
Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet. (Liber Proverbiorum 15, 29)
Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)