Mosaico decorativo

Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)

  • Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit. (Liber II Maccabaeorum 5, 19)

  • Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, (Liber II Maccabaeorum 6, 14)

  • “Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et in servis suis consolabitur””. (Liber II Maccabaeorum 7, 6)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • Et respondentibus illis: “Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem”; (Liber II Maccabaeorum 15, 4)

  • Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. (Liber Proverbiorum 2, 6)

  • quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)

  • Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; (Liber Proverbiorum 3, 19)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina