Trouvé 1202 Résultats pour: Domino
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)
ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. (Liber Deuteronomii 18, 16)
Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: (Liber Deuteronomii 23, 16)
Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 22)
quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 24)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)
sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 26, 10)
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, (Liber Deuteronomii 27, 5)
de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 27, 6)
Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 7)