Mosaico decorativo

Trouvé 1202 Résultats pour: Domino

  • De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, (Liber Deuteronomii 15, 21)

  • Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi. (Liber Deuteronomii 16, 2)

  • Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)

  • et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 10)

  • Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 17, 1)

  • Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel; (Liber Deuteronomii 17, 12)

  • ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)

  • Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 18, 13)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina