Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Et respondens rex dixit ad mulierem: “Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo”. Dixitque mulier: “Loquatur dominus meus rex”. (Liber II Samuelis 14, 18)

  • Et ait rex: “Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis?”. Respondit mulier et ait: “Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec; (Liber II Samuelis 14, 19)

  • ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia, quae fiunt super terram”. (Liber II Samuelis 14, 20)

  • Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui”. (Liber II Samuelis 14, 22)

  • Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)

  • Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)

  • Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino. (Liber II Samuelis 15, 7)

  • Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino”. (Liber II Samuelis 15, 8)

  • Dixeruntque servi regis ad eum: “In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus”. (Liber II Samuelis 15, 15)

  • Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)

  • Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. (Liber II Samuelis 15, 17)

  • Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem”. (Liber II Samuelis 15, 20)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina