Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora. (Liber II Samuelis 12, 8)
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)
Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. (Liber II Samuelis 12, 11)
Et dixit David ad Nathan: “Peccavi Domino”. Dixitque Nathan ad David: “Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)
Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; (Liber II Samuelis 12, 15)
deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. (Liber II Samuelis 12, 16)
Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)
Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)
Qui ait: “Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? (Liber II Samuelis 12, 22)
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)