Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, (Liber II Samuelis 6, 13)
Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)
Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)
Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)
Dixitque David ad Michol: “Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! (Liber II Samuelis 6, 21)
Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo”. (Liber II Samuelis 6, 22)
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. (Liber II Samuelis 7, 12)
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)
Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)
Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)