Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)
Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite”. (Liber I Samuelis 29, 10)
Dixitque ei David: “Potes me ducere ad istum cuneum?”. Qui ait: “Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum”. Et iuravit ei David. (Liber I Samuelis 30, 15)
Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30, 26)
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. (Liber II Samuelis 1, 1)
et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)
Et ait ad eum David: “Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?”. (Liber II Samuelis 1, 14)
Et ait ad eum David: “Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini””. (Liber II Samuelis 1, 16)
Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)
Et extimuit David Dominum in die illa dicens: “Quomodo ingredietur ad me arca Domini?”. (Liber II Samuelis 6, 9)
Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. (Liber II Samuelis 6, 10)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)