Mosaico decorativo

Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini

  • PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: “Devoravimus; en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus”. (Lamentationes 2, 16)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • RES. “Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)

  • THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos”. (Lamentationes 2, 22)

  • HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. (Lamentationes 3, 22)

  • TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. (Lamentationes 3, 26)

  • PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)

  • SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. “Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster”. (Lamentationes 4, 18)

  • RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “Sub umbra sua vivemus in gentibus”. (Lamentationes 4, 20)

  • Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)

  • Et flebant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini. (Liber Baruch 1, 5)

  • cum acciperet vasa domus Domini, quae ablata fuerant de templo, ut referret ea in terram Iudae, decima die mensis Sivan: vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Iosiae rex Iudae, (Liber Baruch 1, 8)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina