Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. (Liber Ieremiae 49, 20)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. (Liber Ieremiae 50, 13)
Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)
Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! (Liber Ieremiae 50, 27)
Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. (Liber Ieremiae 50, 28)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)
Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. (Liber Ieremiae 51, 7)
Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)
Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)
Et commovebitur terra et conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. (Liber Ieremiae 51, 29)