Mosaico decorativo

Trouvé 515 Résultats pour: Cumque

  • Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “Affer mihi adhuc vas”. Et ille respondit: “Non habeo”. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)

  • Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “Ecce Sunamitis illa. (Liber II Regum 4, 25)

  • Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi”. (Liber II Regum 4, 27)

  • Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “Mors in olla, vir Dei!”. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)

  • At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)

  • Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: “Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me”. (Liber II Regum 5, 7)

  • At ille respondit: “Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam”. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. (Liber II Regum 5, 16)

  • Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo; dimisitque viros et abierunt. (Liber II Regum 5, 24)

  • Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. (Liber II Regum 6, 4)

  • Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: “Domine, aperi oculos istorum, ut videant”. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. (Liber II Regum 6, 20)

  • Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”. (Liber II Regum 6, 26)

  • Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt. (Liber II Regum 7, 5)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina