Trouvé 515 Résultats pour: Cumque
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)
Et ait Dominus ad eum: “Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam; (Liber I Regum 19, 15)
Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, (Liber I Regum 19, 19)
Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)
Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”. (Liber I Regum 20, 39)
dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel, (Liber II Regum 2, 2)
Dixit autem ei Elias: “Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho”. Et ille ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque venissent Ierichum, (Liber II Regum 2, 4)
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. (Liber II Regum 2, 11)
Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve!”. (Liber II Regum 2, 23)
Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. (Liber II Regum 3, 5)
nunc autem adducite mihi psaltem”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, (Liber II Regum 3, 15)