Trouvé 771 Résultats pour: Coram Deo
Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. (Liber I Samuelis 25, 23)
Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere”. (Liber I Samuelis 28, 22)
Dixitque Abner ad Ioab: “Surgant pueri et ludant coram nobis”. Et respondit Ioab: “Surgant”. (Liber II Samuelis 2, 14)
Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum. (Liber II Samuelis 3, 34)
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. (Liber II Samuelis 6, 5)
Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)
Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)
Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te, (Liber II Samuelis 7, 26)