Trouvé 771 Résultats pour: Coram Deo
Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)
At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. (Liber I Samuelis 15, 30)
Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “Absque dubio coram Domino est christus eius!”. (Liber I Samuelis 16, 6)
Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)
Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)
Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)
Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 19, 24)
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)
Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam. (Liber I Samuelis 21, 14)