Mosaico decorativo

Trouvé 3356 Résultats pour: Cor

  • De longe Dominus apparuit mihi: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. (Liber Ieremiae 31, 3)

  • Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. (Liber Ieremiae 31, 12)

  • Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)

  • Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)

  • Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 33)

  • “Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 31, 36)

  • Et praecepi Baruch coram eis dicens: (Liber Ieremiae 32, 13)

  • qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)

  • et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam”. (Liber Ieremiae 32, 35)

  • Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. (Liber Ieremiae 32, 39)

  • Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. (Liber Ieremiae 32, 40)

  • Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina