Trouvé 3356 Résultats pour: Cor
Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; (Liber Ieremiae 23, 9)
Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. (Liber Ieremiae 23, 16)
Dicunt his, qui despiciunt me: “Locutus est Dominus: Pax erit vobis”; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: “Non veniet super vos malum”. (Liber Ieremiae 23, 17)
Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. (Liber Ieremiae 23, 20)
Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui? (Liber Ieremiae 23, 26)
Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)
Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)
Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. (Liber Ieremiae 29, 13)
pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)
Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)
Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. (Liber Ieremiae 30, 21)
Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea. (Liber Ieremiae 30, 24)