Mosaico decorativo

1. πᾶς φίλος ἐρεῖ ἐφιλίασα κἀγώ ἀλλ’ ἔστιν φίλος ὀνόματι μόνον φίλος

1. Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?

2. οὐχὶ λύπη ἔνι ἕως θανάτου ἑταῖρος καὶ φίλος τρεπόμενος εἰς ἔχθραν

2. sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.

3. ὦ πονηρὸν ἐνθύμημα πόθεν ἐνεκυλίσθης καλύψαι τὴν ξηρὰν ἐν δολιότητι

3. O præsumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius?

4. ἑταῖρος φίλου ἐν εὐφροσύνῃ ἥδεται καὶ ἐν καιρῷ θλίψεως ἔσται ἀπέναντι

4. Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.

5. ἑταῖρος φίλῳ συμπονεῖ χάριν γαστρός ἔναντι πολέμου λήμψεται ἀσπίδα

5. Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.

6. μὴ ἐπιλάθῃ φίλου ἐν τῇ ψυχῇ σου καὶ μὴ ἀμνημονήσῃς αὐτοῦ ἐν χρήμασίν σου

6. Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.

7. πᾶς σύμβουλος ἐξαίρει βουλήν ἀλλ’ ἔστιν συμβουλεύων εἰς ἑαυτόν

7. Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.

8. ἀπὸ συμβούλου φύλαξον τὴν ψυχήν σου καὶ γνῶθι πρότερον τίς αὐτοῦ χρεία καὶ γὰρ αὐτὸς ἑαυτῷ βουλεύσεται μήποτε βάλῃ ἐπὶ σοὶ κλῆρον

8. Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.

9. καὶ εἴπῃ σοι καλὴ ἡ ὁδός σου καὶ στήσεται ἐξ ἀναντίας ἰδεῖν τὸ συμβησόμενόν σοι

9. A consiliario serva animam tuam: prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:

10. μὴ βουλεύου μετὰ τοῦ ὑποβλεπομένου σε καὶ ἀπὸ τῶν ζηλούντων σε κρύψον βουλήν

10. ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:

11. μετὰ γυναικὸς περὶ τῆς ἀντιζήλου αὐτῆς καὶ μετὰ δειλοῦ περὶ πολέμου μετὰ ἐμπόρου περὶ μεταβολίας καὶ μετὰ ἀγοράζοντος περὶ πράσεως μετὰ βασκάνου περὶ εὐχαριστίας καὶ μετὰ ἀνελεήμονος περὶ χρηστοηθείας μετὰ ὀκνηροῦ περὶ παντὸς ἔργου καὶ μετὰ μισθίου ἐφετίου περὶ συντελείας οἰκέτῃ ἀργῷ περὶ πολλῆς ἐργασίας μὴ ἔπεχε ἐπὶ τούτοις περὶ πάσης συμβουλίας

11. Bona est via tua: et stet e contrario videre quid tibi eveniat.

12. ἀλλ’ ἢ μετὰ ἀνδρὸς εὐσεβοῦς ἐνδελέχιζε ὃν ἂν ἐπιγνῷς συντηροῦντα ἐντολάς ὃς ἐν τῇ ψυχῇ αὐτοῦ κατὰ τὴν ψυχήν σου καὶ ἐὰν πταίσῃς συναλγήσει σοι

12. Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,

13. καὶ βουλὴν καρδίας στῆσον οὐ γὰρ ἔστιν σοι πιστότερος αὐτῆς

13. cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,

14. ψυχὴ γὰρ ἀνδρὸς ἀπαγγέλλειν ἐνίοτε εἴωθεν ἢ ἑπτὰ σκοποὶ ἐπὶ μετεώρου καθήμενοι ἐπὶ σκοπῆς

14. cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio:

15. καὶ ἐπὶ πᾶσι τούτοις δεήθητι ὑψίστου ἵνα εὐθύνῃ ἐν ἀληθείᾳ τὴν ὁδόν σου

15. sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei:

16. ἀρχὴ παντὸς ἔργου λόγος καὶ πρὸ πάσης πράξεως βουλή

16. cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.

17. ἴχνος ἀλλοιώσεως καρδίας τέσσαρα μέρη ἀνατέλλει

17. Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.

18. ἀγαθὸν καὶ κακόν ζωὴ καὶ θάνατος καὶ ἡ κυριεύουσα ἐνδελεχῶς αὐτῶν γλῶσσά ἐστιν

18. Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.

19. ἔστιν ἀνὴρ πανοῦργος πολλῶν παιδευτής καὶ τῇ ἰδίᾳ ψυχῇ ἐστιν ἄχρηστος

19. Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.

20. ἔστιν σοφιζόμενος ἐν λόγοις μισητός οὗτος πάσης τροφῆς καθυστερήσει

20. Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.

21. οὐ γὰρ ἐδόθη αὐτῷ παρὰ κυρίου χάρις ὅτι πάσης σοφίας ἐστερήθη

21. Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.

22. ἔστιν σοφὸς τῇ ἰδίᾳ ψυχῇ καὶ οἱ καρποὶ τῆς συνέσεως αὐτοῦ ἐπὶ στόματος πιστοί

22. Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est.

23. ἀνὴρ σοφὸς τὸν ἑαυτοῦ λαὸν παιδεύσει καὶ οἱ καρποὶ τῆς συνέσεως αὐτοῦ πιστοί

23. Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re defraudabitur.

24. ἀνὴρ σοφὸς πλησθήσεται εὐλογίας καὶ μακαριοῦσιν αὐτὸν πάντες οἱ ὁρῶντες

24. Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est.

25. ζωὴ ἀνδρὸς ἐν ἀριθμῷ ἡμερῶν καὶ αἱ ἡμέραι τοῦ Ισραηλ ἀναρίθμητοι

25. Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.

26. ὁ σοφὸς ἐν τῷ λαῷ αὐτοῦ κληρονομήσει πίστιν καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ ζήσεται εἰς τὸν αἰῶνα

26. Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.

27. τέκνον ἐν ζωῇ σου πείρασον τὴν ψυχήν σου καὶ ἰδὲ τί πονηρὸν αὐτῇ καὶ μὴ δῷς αὐτῇ

27. Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.

28. οὐ γὰρ πάντα πᾶσιν συμφέρει καὶ οὐ πᾶσα ψυχὴ ἐν παντὶ εὐδοκεῖ

28. Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt.

29. μὴ ἀπληστεύου ἐν πάσῃ τρυφῇ καὶ μὴ ἐκχυθῇς ἐπὶ ἐδεσμάτων

29. Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum.

30. ἐν πολλοῖς γὰρ βρώμασιν ἔσται νόσος καὶ ἡ ἀπληστία ἐγγιεῖ ἕως χολέρας

30. Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem:

31. δι’ ἀπληστίαν πολλοὶ ἐτελεύτησαν ὁ δὲ προσέχων προσθήσει ζωήν

31. non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animæ omne genus placet.

32.

32. Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam:

33.

33. in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.

34.

34. Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.