Epistula Iacobi, 4

Neo Vulgata Latina

1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?

2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.

5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?”.

6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”.

7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.

8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.

12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?

13 Age nunc, qui dicitis: “Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus”;

14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

15 pro eo ut dicatis: “Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud”.

16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!




Luvut: