Epistula ad Hebraeos, 1

Neo Vulgata Latina

1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,

2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;

3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,

4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.

5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te” et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”?

6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”.

7 Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”;

8 ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.

9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis”

10 et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,

12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient”.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?




Luvut: