Löydetty 217 Tulokset: vocavit lucem

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)

  • Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)

  • deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)

  • Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)

  • Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 24)

  • in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: (Epistula I Petri 1, 15)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)

  • Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina