Löydetty 217 Tulokset: vocavit lucem

  • Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)

  • Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)

  • Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. (Actus Apostolorum 10, 7)

  • Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)

  • Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)

  • A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. (Actus Apostolorum 20, 17)

  • Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. (Epistula ad Romanos 8, 30)

  • Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, (Epistula ad Romanos 9, 24)

  • Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)

  • Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina