Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)
Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. (Liber Exodus 26, 5)
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. (Liber Exodus 26, 10)
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. (Liber Exodus 26, 11)
Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. (Liber Exodus 26, 12)
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. (Liber Exodus 26, 19)
Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. (Liber Exodus 26, 33)
Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. (Liber Exodus 27, 2)
