Löydetty 12906 Tulokset: Ut
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. (Liber Exodus 24, 17)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 25, 1)
Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)
Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, (Liber Exodus 25, 3)
Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis : (Liber Exodus 25, 14)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. (Liber Exodus 25, 18)
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, (Liber Exodus 25, 20)
Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. (Liber Exodus 26, 3)
