Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas. (Liber Psalmorum 20, 14)
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. (Liber Psalmorum 21, 1)
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. (Liber Psalmorum 21, 2)
Tu autem in sancto habitas, laus Israël. (Liber Psalmorum 21, 4)
Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. (Liber Psalmorum 21, 7)
Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. (Liber Psalmorum 21, 8)
In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu: (Liber Psalmorum 21, 11)
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. (Liber Psalmorum 21, 14)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. (Liber Psalmorum 21, 20)
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! (Liber Psalmorum 22, 5)
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 22, 6)