Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)

  • Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)

  • Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)

  • Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. (Apocalypsis Ioannis 2, 13)

  • Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. (Apocalypsis Ioannis 2, 15)

  • Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 16)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)

  • Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2, 19)

  • Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. (Apocalypsis Ioannis 2, 22)

  • Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, (Apocalypsis Ioannis 2, 23)

  • et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: (Apocalypsis Ioannis 2, 24)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina