Encontrados 25898 resultados para: Um
Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)
Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. (Apocalypsis Ioannis 2, 13)
Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. (Apocalypsis Ioannis 2, 15)
Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 16)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2, 19)
Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. (Apocalypsis Ioannis 2, 22)
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, (Apocalypsis Ioannis 2, 23)
et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: (Apocalypsis Ioannis 2, 24)