Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: (Liber Leviticus 19, 21)

  • orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. (Liber Leviticus 19, 22)

  • Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)

  • Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. (Liber Leviticus 19, 26)

  • Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. (Liber Leviticus 19, 27)

  • Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina