Löydetty 25898 Tulokset: Um
Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, (Liber Leviticus 18, 24)
Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, (Liber Leviticus 19, 5)
eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. (Liber Leviticus 19, 6)
Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: (Liber Leviticus 19, 7)
portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)
Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, (Liber Leviticus 19, 9)
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. (Liber Leviticus 19, 11)
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)