Mosaico decorativo

Löydetty 509 Tulokset: Tod

  • Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 5)

  • Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. (Liber Sapientiae 6, 11)

  • Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; (Liber Sapientiae 6, 19)

  • scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. (Liber Sapientiae 9, 11)

  • Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)

  • Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)

  • Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum: et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. (Liber Sapientiae 10, 12)

  • Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. (Liber Sapientiae 14, 16)

  • neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, (Liber Sapientiae 14, 24)

  • Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. (Liber Sapientiae 17, 4)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina