Mosaico decorativo

Löydetty 509 Tulokset: Tod

  • Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)

  • Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)

  • Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)

  • Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. (Liber Exodus 13, 10)

  • dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. (Liber Exodus 15, 26)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? (Liber Exodus 16, 28)

  • Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 32)

  • Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : (Liber Exodus 19, 5)

  • et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. (Liber Exodus 20, 6)

  • Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)

  • Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet : (Liber Exodus 22, 7)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina