Mosaico decorativo

Löydetty 2069 Tulokset: Testimonium Domini

  • Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)

  • Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. (Liber II Regum 20, 19)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. (Liber II Regum 21, 4)

  • Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. (Liber II Regum 21, 5)

  • Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. (Liber II Regum 21, 20)

  • et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. (Liber II Regum 21, 22)

  • Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)

  • Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo: (Liber II Regum 22, 4)

  • deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi: (Liber II Regum 22, 5)

  • tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini. (Liber II Regum 22, 6)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina