Found 2069 Results for: Testimonium Domini
Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)
Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. (Liber II Regum 20, 19)
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)
Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. (Liber II Regum 21, 4)
Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. (Liber II Regum 21, 5)
Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. (Liber II Regum 21, 20)
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. (Liber II Regum 21, 22)
Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)
Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo: (Liber II Regum 22, 4)
deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi: (Liber II Regum 22, 5)
tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini. (Liber II Regum 22, 6)