Löydetty 3081 Tulokset: Sun
Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. (Liber Isaiae 32, 8)
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. (Liber Isaiae 32, 14)
A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes. (Liber Isaiae 33, 3)
Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. (Liber Isaiae 33, 8)
Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)
Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)
Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam. (Liber Isaiae 33, 23)
Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. (Liber Isaiae 34, 15)
tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. (Liber Isaiae 37, 4)
Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret. (Liber Isaiae 37, 27)
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)