Mosaico decorativo

Löydetty 3081 Tulokset: Sun

  • Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. (Liber Isaiae 24, 18)

  • Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)

  • Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)

  • Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. (Liber Isaiae 29, 1)

  • Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? (Liber Isaiae 29, 15)

  • quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, (Liber Isaiae 29, 20)

  • Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. (Liber Isaiae 30, 5)

  • qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. (Liber Isaiae 30, 10)

  • Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)

  • Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! (Liber Isaiae 31, 1)

  • Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. (Liber Isaiae 32, 7)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina