Löydetty 5483 Tulokset: Rat
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), (Epistula ad Romanos 16, 4)
Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. (Epistula ad Romanos 16, 14)
Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. (Epistula ad Romanos 16, 17)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. (Epistula ad Romanos 16, 23)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 24)
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, (Epistula I ad Corinthios 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)