Mosaico decorativo

Löydetty 5483 Tulokset: Rat

  • Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)

  • Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)

  • Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. (Epistula ad Romanos 8, 29)

  • Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)

  • Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. (Epistula ad Romanos 9, 18)

  • Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)

  • Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)

  • Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 6)

  • Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina