Mosaico decorativo

Löydetty 5483 Tulokset: Rat

  • Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)

  • Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)

  • Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)

  • Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)

  • Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)

  • Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)

  • Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, (Liber Exodus 28, 22)

  • et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : (Liber Exodus 28, 23)

  • et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. (Liber Exodus 28, 25)

  • Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. (Liber Exodus 28, 26)

  • et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. (Liber Exodus 28, 29)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina