Encontrados 5483 resultados para: Rat
Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)
Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, (Liber Exodus 28, 22)
et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : (Liber Exodus 28, 23)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. (Liber Exodus 28, 25)
Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. (Liber Exodus 28, 26)
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)
Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. (Liber Exodus 28, 29)