Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: (Liber Iob 16, 4)
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. (Liber Iob 16, 11)
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. (Liber Iob 17, 4)
Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. (Liber Iob 17, 6)
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? (Liber Iob 17, 16)
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? (Liber Iob 18, 4)
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. (Liber Iob 18, 19)
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. (Liber Iob 19, 5)
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. (Liber Iob 19, 14)
Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. (Liber Iob 19, 16)
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)
Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)