Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua ; (Liber Iob 2, 4)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)
Visitas eum diluculo, et subito probas illum. (Liber Iob 7, 18)
et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. (Liber Iob 8, 10)
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)
Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. (Liber Iob 9, 3)
Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. (Liber Iob 9, 19)