Löydetty 16965 Tulokset: Or
et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via. (Liber Exodus 33, 3)
Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)
Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)
Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. (Liber Exodus 33, 8)
cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)
Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. (Liber Exodus 33, 12)
In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? (Liber Exodus 33, 16)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)
Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. (Liber Exodus 33, 18)
Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. (Liber Exodus 33, 19)
Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : (Liber Exodus 33, 22)