Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via. (Liber Exodus 33, 3)

  • Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)

  • Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)

  • Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. (Liber Exodus 33, 8)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)

  • Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. (Liber Exodus 33, 12)

  • In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? (Liber Exodus 33, 16)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)

  • Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. (Liber Exodus 33, 18)

  • Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. (Liber Exodus 33, 19)

  • Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : (Liber Exodus 33, 22)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina