Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)

  • Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: (Epistula ad Romanos 3, 29)

  • Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)

  • Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)

  • Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)

  • Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. (Epistula ad Romanos 4, 10)

  • et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. (Epistula ad Romanos 4, 12)

  • Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina