Encontrados 13039 resultados para: No
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)
An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: (Epistula ad Romanos 3, 29)
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Epistula ad Romanos 4, 4)
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)
Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. (Epistula ad Romanos 4, 10)
et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. (Epistula ad Romanos 4, 12)
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)