Löydetty 91 Tulokset: Multos

  • adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)

  • Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)

  • quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. (Epistula II ad Corinthios 6, 10)

  • ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)

  • et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. (Epistula II ad Timotheum 2, 2)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina